utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02340002

Charter Number: 02340002
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0581
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Dilectissimo fratri Aunario Pelagius urbis Rome episcopus Laudanda tue caritatis vota relegimus quibus te nisi gentilis motus obsisteret ad nos venire voluisse significas [] Vos decuerat qui illic catholice membra estis ecclesie uni corpori unius capitis gubernatione conjuncta omnibus quibus viribus valeretis paci quietique nostre pro ipsa sancti Spiritus unitate concurrere Nec enim credimus otiosum nec sine magna divine providentie admiratione dispositum quod vestri reges romano imperio in orthodoxe fidei confessione sunt similes nisi ut huic urbi ex qua fuerat oriunda vel universe Italie finitimos adjutoresque prestaret Cavete igitur carissime frater ne dum regibus vestris juvandi nos virtus sit data divinitus caritatis vestre circa nos levitas arguatur qui illis et in fide et in consiliis vestro sacerdotio sic devotis suadere talia aut negligitis aut differtis Sacras autem reliquias quas et tua caritas et gloriosissimus filius noster petiit dirigendas quum coherenti sibi sanctificatione transmisimus Propter quod nihilominus admonemus ut quorum virtutem queritis eorum templa a pollutione gentium liberari in quantum vobis est possibile festinetis et vestris regibus instantissime suadeatis quatenus ab amicitiis et conjunctione nefandissimi hostis Longobardorum salubri se provisione segregare festinent ne dum illorum vindicte tempus advenerit sicut et celere fieri divina miseratione confidimus eorum etiam illi inveniantur esse participes quia scriptum est non solum qui ea faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus puniendos Deus te incolumem custodiat carissime frater Datum III nonas octobres imperante domno Tiberio Constantinopoli aug anno VII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter