utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010079

Charter
Charter Number: 00010079
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1204
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego magister Osbertus de Camera cum essem quodam tempore graui infirmitate detentus legaui terram illam quam emi de Hugone le Lyngedraper in pleno hustengo et terram illam quam emi de Ricardo Rufo cum domibus meis que in terris illis fundate sunt iuxta Haggelane in parochia sancti Benedicti et cum aliis pertinenciis decano et capitulo ecclesie Sancti Pauli Lond[] inperpetuum habend in puram et perpetuam elemosinam pro anima mea Et ego inuestiui eos terris illis et domibus cum pertinenciis omnibus cum anulo vno aureo cum vno rubi qui scilicet anulus debet ad cartam meam et sigillum meum inperpetuum dependere ita scilicet quod Ricardus nepos meus filius Christine quamdiu vixerit domos illas sine omni contradictione libere et pacifice possidebit reddendo inde singulis annis decano et capitulo xviii s et v d nomine pensionis Et decanus et capitulum ex his xviii s et v d in anniversario obitus mei percipient dimidiam marcam et eodem die dabunt in elemosinam elemosinario beati Pauli xl d in usum pauperum fideliter expendendos Priori et conventui sancte Trinitatis apud Alegate in quorum feudo domus ille site sunt dabunt singulis annis nomine census xiii s consuetis terminis et constitutis et v d singulis annis in vigilia pasche de socagio de terra que fuit Ricardo Rufi scilicet ab aula usque ad murum que est inter me et Dianam Cum vero Ricardus nepos meus decesserit aut habitum mutauerit decanus et capitulum plenam habebunt domorum illarum et omnium ad domos illas pertinencium possessionem ita tamen quod non licebit eis domos illas uel vendere uel commodare uel inuadiare uel aliquod modo alienare set tantum quanto carius et vtilius poterunt locare uel in feudum dare et quicquid uel ex locatione domorum uel ex gersomma annuatim proueniet canonici percipient in perpetuum ita quod ex omnibus prouentibus ipsi medietatem sibi reseruabunt Aliam medietatem in tres equales partes distribuent in hunc modum unam partem dabunt pauperibus clericis chorum sancti Pauli frequentantibus alteram partem elemosinario beati Pauli in usus pauperum in anniversario die obitus mei fideliter expendendos terciam partem in usus fabrice ecclesie Et ut hec mea donatio firmum et perpetuum robur optineat eam presentis scripti pagina et sigilli mei impressione cum anuli mei aurei cum vno rubi dependentis testimonio roborare curaui Testibus hiis Alardo ecclesie sancti Pauli Lund[] decano Ricardo archidiacono Colec[] Ricardo de Storteford[] magistro scolarum Lund[] Roberto de Clifford[] magistro Roberto capellano magistro Benedicto Alano capellano Ricardo iuniore Gilberto Banastre Brand Iohanne de Sancto Laurencio Ricardo de Humfranuill[] Henrico de Ciuitate
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter