utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010080

Charter
Charter Number: 00010080
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1221
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter Robertum decanum et capitulum sancti Pauli London et Robertum filium Walteri de mesagio quod fuit quondam Osberti de Camera canonici London et edificiis et pertinentiis eiusdem mesagii scilicet quod dicti decanus et capitulum concedunt predicto Roberto predictum mesagium cum pertinentiis tenend de eis quamdiu uixerit soluendo annuatim decano et capitulo decem et octo solidorum qui distribuendi sunt secundum tenorem carte Osberti de Camera et predicti decanus et capitulum soluent annuatim quinque denarios de soccagio predicto Roberto et heredibus suis pro terra que fuit Ricardi Rufi que scilicet extendit se ab aula usque ad murum que est inter ipsam terram et domum que fuit Diane Et post decessum ipsius Roberti remanebit predictum mesagium cum pertinentiis predicto decano et capitulo solutum et quietum de omnibus heredibus ipsius Roberti inperpetuum saluo eisdem soccagio annuatim quinque denariorum pro omni seruitio consuetudine et exactione Et ut hec conuentio perpetuam optineat firmitatem cyrographum inter partes factum sigillis utriusque partis auctenticis est roboratum Hiis testibus Martino de Pateshull Radulfo Hareng Stephano de Segraue Thoma de Heyden Roberto de Lexeton Serlone tunc maiore London Ricardo filio Reinger tunc uicecomite Costentino filio Alulfi Willelmo filio Benedicti Henrico de sancto Albano Hugone de Mareny Waltero de Ualein
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter