utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010083

Charter
Charter Number: 00010083
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1211 - 1212
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Bataile vendidi et forisaffidaui et quietam clamaui decano et capitulo ecclesie sancti Pauli London[] quandam terram que est inter terram Pentecost[] et terram Hugonis Scaldarii in parochia sancti Nicholai apud macellum scilicet quicquid in eodem tenemento habui in lignis in lapidibus in longitudine in latitudine et rebus cuntis sine ullo retene mento habend et tenend dictis decano et capitulo extra me et heredes meos finabiliter reddendo inde annuatim heredibus Eustachii filii Willelmi fruterii ii denarios ad terminum pasche uel unam libram cymini pro omni seruicio et exactione et rebus cuntis sine ulla occasione et miskenningia et duas marcas argenti hospitali sancti Bartholomei pro omni seruicio quatuor anni terminis scilicet infra octabas pasche dimidiam marcam et infra octabas nativitatis sancti Iohannis Baptiste dimidiam marcam et infra octo sancti Michaelis dies dimidiam marcam et infra duodecim dies natalis domini dimidiam marcam sine omni causa ita quod ego Willelmus Bataile uel heredes mei siue aliquis alius per nos uel pro nobis numquam possumus uel debemus aliquid habere clamare vel exigere in predicto tenemento uel in aliquibus pertinenciis suis inperpetuum Hanc itaque finalem vendicionem et quietam clamationem ego Willelmus Bataile et heredes mei warantizabimus predictis decano et capitulo contra omnes homines et feminas finabiliter Pro hac autem finali vendicione et forisaffidatione et quieta clamatione dederunt mihi prefati decanus et capitulum xxiii marcas Hiis testibus Henrico maiore Lond[] Gozone filio Petri aldermanno et Iohanne de Gerlande tunc vicecomitibus Rogero filio Alani Alano filio Petri Thoma de Hauerhull[] Roberto filio Bartholomei []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter