utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010090

Charter
Charter Number: 00010090
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1236
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Rogerus ii dei gratia abbas et conuentus sancti Iacobi de Waleden salutem in domino Inspeximus ordinationem quam uenerabiles uiri Petrus archidiaconus et Henricus cancellarius ecclesie Lond inter nos ex una parte et Galfridum decanum et capitulum sancti Pauli ex altera fecerunt super ecclesiis de Elsenham Heyden Gedeleston Rikeling et Norhale de consensu uenerabilis patris domini Rogeri Lond episcopi in hec uerba [] Quam quidem ordinationem per ipsos duos factam absente tercio collega eorum ad hoc communiter electo Roberto scilicet archidiacono Middelsexie qui interesse non potuit et partium consensus requireret ut tercio procederent tercio non ualente interesse ratam habentes et gratam et cui eorum autentica sigilla dependent scriptura presenti perpetuo ualitura pro nobis nostrisque successoribus et sigilli nostri munimine roborauimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter