utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010097

Charter
Charter Number: 00010097
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter of Proxy
Date: 1237
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reuerendo patri et domino Rogero dei gratia Lond episcopo et domino decano et capitulo sancti Pauli Lond humilis Adam uocatus abbas sancti Iohannis Colecestrie et eiusdem loci conuentus salutem et tam deuotum quam debitum subiectionis famulatum Mittimus ad uos fratrem I priorem nostrum et R de Tynterne monachum attribuentes eisdem potestatem committendi uice nostra ordinationi domini decani et domini archidiaconi Lond et magistri Willelmi de sancte Marie Ecclesia et magistri Hugonis de Sancto Eadmundo omnes ecclesias nostras quas dicti Prior et R monachus eorum ordinationi duxerint submittendas ratum et gratum habituri quicquid per eosdem uel per eorum alterum qui presens fuerit in predicta ordinatione actum fuerit et quicquid eidem ordinatores de predictis ecclesiis duxerint ordinandum Ualeat paternitas uestra semper in domino
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter