utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010124

Charter
Charter Number: 00010124
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1191
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die sabbati proxima ante ascensionem domini anno secundo regni regis Ricardi coram W Elyensi episcopo apostolice sedis legato et domini regis cancellario et Ricardo Londoniensi episcopo et Willelmo Mareschallo et Galfrido filio Petri et Rogero filio Reimfrid et Roberto de Witefeld et Simone de Pateshull[] et Simone de Kyma et Hugone Pypard[] et magistro Thoma de Husseburnia et Henrico de Wichenton et coram aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter canonicos ecclesie sancti Pauli de Londonia tenentes et Willelmum de Bokeland petentem de manerio de Kenneswrth[] cum pertinenciis unde recognicio summonita fuit inter eos in curia domini regis ad recognoscendum utrum predictus Willelmus maius ius haberet tenere idem manerium ad feodifirmam pro centum solidis an canonici tenere in dominico suo scilicet quod prefatus Willelmus clamauit quietum totum clamium et ius quod dicebat se habere in predicto manerio de Keneswyrth cum pertinenciis de se et heredibus suis ecclesie Sancti Pauli et canonicis ibidem deo seruientibus inperpetuum Et pro hac quieta clamatione et hoc fine et concordia[] predicti canonici dederunt predicto Willelmo sexaginta libras argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter