utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010135

Charter
Charter Number: 00010135
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1203
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus nepos Nicholai quondam archidiaconi Lond[] dedi et presenti carta mea confirmaui Hereberto de Bononia seruienti meo pro seruicio suo totam terram meam que iacet inter coquinam meam et inter terram magistri Rogeri canonici sancti Pauli cum duobus mesagiis desuper fundatis que terra continet in longitudine ab oriente uersus occidentem secus regium vicum undecim ulnas et dimidium pedem de ulnis ferreis Ricardi regis Anglorum et in longitudine ab austro uersus aquilonem septem ulnas plena palma minus de eisdem ulnis habend et tenend eidem Hereberto et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete integre finabiliter reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis pro omni seruicio et exactione pro omnibus rebus decem solidos sterlingorum ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis quinque solidos et ad pascha quinque solidos sine omni occasione Et sciendum quod ego Nicholaus siue heredes mei nullo modo poterimus dehospitari predictum Herebertum uel heredes suos causa nos uel nostras ibidem hospitandi Ego autem et heredes mei warantizabimus [] Et ut hec mea donatio [] Hiis testibus Alardo decano Lond[] magistro Rogero canonico Dauid[] capellano Iohanne capellano de sancto Magno et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter