utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010137

Charter
Charter Number: 00010137
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ragenilda uxor Herberti de Bulunia concessi et ratam habui venditionem quam prefatus Herbertus maritus meus fecit magistro Roberto de Sandon[] terre et domorum proximarum porte domus que fuit magistri Nicholai nepotis Nicholai quondam archidiaconi quas magister Nicholaus prefatus prefato Herberto marito meo pro seruicio suo donauit Affidaui etiam pro me et pro heredibus meis et tactis sacrosanctis ewangeliis iuraui quod nec ego Ragenilda prefata nec heredes mei nec aliquis per nos uel pro nobis quicquam de terra et domibus prenominatis exigemus nec clamabimus inperpetuum nec prefatum Robertum nec aliquos quibus eas assignauerit inquietabimus Et si forte contra hanc fidem et hoc sacramentum uenire presumpsero uel aliquis pro me dabo ante litis ingressum prefato Roberto uel illis quibus terram et domos predictas assignauerit centum solidos sterlingorum Et hoc firmiter esse tenend tactis sacrosanctis ewangeliis promisi Hiis testibus Alardo decano Petro archidiacono Lond[] Ricardo archidiacono Colecestrie R archidiacono Middlesex[] Ricardo archidiacono Essex[] magistro Benedicto Ricardo iuniore Iohanne de sancto Laurencio canonicis sancti Pauli
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter