utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010150

Charter
Charter Number: 00010150
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Hugo diuina permissione abbas sancti Audoeni Rothom et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis nos dedisse potestatem et licentiam dilecto monacho nostro fratri Iacobi priori de Meresai presentium exhibitori ut ipse uendendo uel alias disponendo faciet et ordinet de eis omnibus et singulis que habemus apud Londoniam tam intra ciuitatem Lond quam in suburbio ipsius prout monasterio nostro dictus I[acobus] uiderit expedire ratum habituri et gratum quicquid prefatus I[acobus] super omnibus et singulis que habemus apud Londoniam antedictis in quibuscumque consistant uel quibuscumque hominibus censeantur duxerit faciendum In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Datum anno domini mccxxx die sabbati ante festum apostolorum Simonis et Iude
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter