utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010151

Charter
Charter Number: 00010151
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis uel audituris Hugo dei gratia abbas et conuentus sancti Audoeni de Rotomago salutem in domino Uniuersitati uestre notum facimus quod nos uendidimus dimisimus et quietam clamauimus de nobis et successoribus nostris inperpetuum domino Galfrido decano et capitulo sancti Pauli Lond aream nostram cum domibus et pertinentiis suis quam habuimus et tenuimus in ciuitate Lond de dono magistri Ranulfi de Bisaces extra atrium beati Pauli Lond ad aquilonem et iacet inter terram Arnulfi Rufi et uicum qui a porta aquilonari atrii eiusdem ecclesie ducit ad macellum habend dictis decano et capitulo et successoribus eorum inperpetuum liberam et quietam ab omni seruitio pro nobis et successoribus nostris Pro hac autem uenditione dimissione et quieti clamatione dederunt nobis predicti decanus et capitulum sex marcas argenti Et nos predictam terram et domos cum omnibus pertinentiis contra omnes homines et feminas inperpetuum dictis decano et capitulo warantizabimus Hiis testibus domino Ioceo tunc aldermanno Arnulfo Rufo Nicholao filio Iocei Henrico May Roberto Blundo aurifabro Iohanne de Eppinge cissore magistro Iohanne carpentario sancti Pauli Willelmo Paternoster et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter