utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010192

Charter
Charter Number: 00010192
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1162
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Lond[] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Cum ex plurimis per orbem ecclesiis appareret quantum utilitatis et honoris portet officium thesaurarii propositum super ordinando similiter in ecclesia Lond[] thesaurarium quod prius ardenter conceperamus tandem hoc ordine consummauimus Dilectus siquidem filius et concanonicus noster Godefridus ecclesias quasdam ex donatione bone memorie Roberti Londoniensis episcopi decessoris nostri possidebat que dicebantur ad mensam episcopalem pertinere Ut igitur omnis occasio litis tolleretur consulto prius domino ac patre nostro Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo tractatu etiam cum quibusdam coepiscopis nostris et aliis prudentibus viris diligencius habito tocius deinde capituli nostri assensu subsecuto predictum Godefridum ecclesie nostre thesaurarium constituimus et eius usibus ac successorum ipsius ecclesias illas deputauimus Postmodum de mandato pape Alexandri de petitione monitu et consilio Hilarii Cycestrensis episcopi Roberti Lincolniensis Godefridi sancti Assaf[] episcoporum necnon Laurencii abbatis Westmonasterii consensu etiam Hugonis decani Nicholai Radulfi Ricardi archidiaconorum et ceterorum concanonicorum nostrorum adhibito pactiones quasdam quibus idem Godefridus inportabiliter erat oneratus omnino remisimus et ipsum Godefridum a iuramento quo ad illas pactiones tenend artabatur absoluimus Honorem tamen thesaurarii quam constitueramus integrum perpetuo manere decreuimus tantum ut nec nobis nec alicui successorum nostrorum idem Godefridus aut alius succedens thesaurarius in aliquo onere exhibendo teneatur obnoxius Duas autem de illis ecclesiis scilicet ecclesiam de Pelham Ricardi de Furnell[] et ecclesiam de Pelham Willelmi de Saneriis in manus nostras idem Godefridus refutauit quas capitulo sancti Pauli concessimus inperpetuum et donauimus et de eis Hugonem decanum et capitulum inuestiuimus ita scilicet ut idem Godefridus uel qui fuerit thesaurarius de capitulo illas teneat et ipsi de eis fidelitatem faciat atque singulis annis expendat ad onera ecclesie scilicet ad luminaria paranda ccc libras cere ad sex lampades continue ardentes oleum item ad incensum ad carbonem ad ornamenta et vestimenta ecclesie sarcienda et lauanda item ad purgandam et iunco stramine mappis sternendam ecclesiam item ad clericum sacristani et tres seruientes ecclesie conducendos non tamen pascendos expensam subeat quam consueuit ecclesia ita tamen ut omnino ad decem marcas in oneribus predictis expendendas et non ulterius oneretur Dum autem thesaurariam esse vacantem contigeret predicte due ecclesie in propriam capituli potestatem redeant et eius arbitrio de ipsis predicta onera fiant Has igitur ecclesias post refutationem Godefridi cum capitulum a nobis suscepisset incontinenti sub presencia et assensu nostro eidem Godefrido de se tenend capitulum concessit et tradidit qui etiam fidelitatem ipsi capitulo de eis deinceps fecit Et uolumus ut eodem tenore et ordine qui succedent thesaurario easdem optineant et ipsis debitus honor econtra rependatur Conuenit etiam ut capitulum propria potestate cogat et urgeat thesaurarios sicut de se tenentes per easdem ecclesias quatinus distincta superius onera singulis annis sine omni frustratione et molestia compleant Hec autem sunt qui perpetuo ad thesaurariam deputauimus scilicet ecclesie de Sutdministre cum duabus hidis mylande et marisco et decimis et omnibus beneficiis et accessionibus earum item ecclesie in valle de Haddam[] de Aldeburia de Pelham Ricardi de Furnell[] de Pelham Willelmi de Sarneriis similiter cum terris et decimis et omnimodis pertinenciis et tenuris earum quas omnes ita liberas omnino et quietas esse uolumus et decernimus sicut sunt ecclesie in nostro proprio dominico constitute scilicet ut archidiaconis vel decanis numquam in aliquo respondeant preterquam in xiii den annuorum solutione quos vnaqueque earum soluere debent nomine synodalium Hanc itaque concessionem donationem et dispositionem nostram tam honestam tam necessariam inperpetuum ratam inconuulsam immutilatam manere statuimus et sigilli nostri testimonio communimus Nec uideatur alienatio uel proprii redditus minus legittima diminucio ubi ecclesie nostre tam ad honorem quam ad utilitatem non minimum crementum accidit Testibus hiis Roberto Lyncolniensi episcopo Hylario Ciscestriensi episcopo Godefrido episcopo de sancto Asaf Laurencio abbate Westmonasterii Hugone decano sancti Pauli et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter