utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010193

Charter
Charter Number: 00010193
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1162
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo decanus et capitulum sancti Pauli Lond omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Que coram nobis et a nobis gesta sunt ut firmius constent in posterum presenti scripto memorie tradimus Frater siquidem et concanonicus noster Godefridus ecclesias quasdam ex donatione bone memorie Roberti episcopi nostri possidebat quas successor eius episcopus Ricardus de Bealmes ad episcopalem mensam asseruit pertinere Post motam itaque super hiis contentionem tractatu cum uiris prudentibus et nobiscum diutius et diligencius habito tandem idem episcopus predictum Godefridum ecclesie nostre thesaurarium presentibus et assentientibus nobis constituit et eius usibus et successoribus ipsius ecclesias illas deputauit Postmodum de mandato pape Alexandri de consilio et monitu Roberti Lincolniensis Hylarii Cycestrensis Godefridi sancti Assaf episcoporum et Laurencii abbatis Westmonasterii nobis etiam approbantibus quasdam pactiones quibus idem G importabiliter erat oneratus idem episcopus ipsi remisit et a iuramento quo ad illas implendas artabatur absoluit Honorem tamen thesaurarii quem constituerat perpetua stabilitate manere decreuit ita ut nullam deinceps redditus compensationem aliquis thesaurarius alicui episcopo facere teneatur Set tantum in oneribus ecclesie nostre sustineat expensas que ad thesaurarium pertinent uidelicet ad luminaria ccc libras cere ad vi lampades continue ardentes oleum ad incensum ad carbonem ad ornamenta et uestimenta ecclesie sarcienda et lauanda ad purgandam et stramine iunco mappis sternendam ecclesiam ad clericum sacristani et tres seruientes ecclesie conducendos non pascendos expensam inueniat quam consueuit ecclesia ut tamen omnimodo usque ad x marcas et non ulterius oneretur Et ut pre manibus habeat ecclesia nostra unde hec onera perpetue fiant etiam uacante thesaurario predictus G in manus episcopi refutauit duas de illis ecclesiis scilicet ecclesiam de Pelham Ricardi de Furnell et ecclesiam de Pelham Willelmi de Sarneriis quas episcopus nobis dedit et de eis nos inuestiuit Nos autem deinde easdem concessimus et tradidimus predicto G de nobis tenend et similiter succedentibus pro tempore thesaurariis concedere et tradere debemus ut predictas expensas tanquam thesaurarii faciant et conuenit ut pro earumdem ecclesiarum tenementum ad hoc eis distringamus Idem etiam G fidelitatem de eis nobis fecit et succedentes thesaurarii simile facere debent Hec autem sunt que episcopus ad thesaurariam perpetuo deputauit scilicet ecclesie de Sudministre cum duabus hydis meylande et marisco et decimis et omnibus benefitiis et accessionibus earum item ecclesie in ualle Haddam de Aldeburia de Pelham Ricardi de Furnell de Pelham Willelmi de Sarneriis similiter cum terris et decimis et omnimodis pertinentiis et tenuris earum quas omnes ita liberas omnino et quietas esse uoluit et decreuit sicut sunt ecclesie in eius proprio dominico constitute scilicet ut archidiaconis uel decanis numquam in aliquo respondeant preterquam in xiii denariorum annuorum solucione quos unaqueque earum soluere debet nomine synodalium Hanc itaque concessionem donationem et dispositionem suam tam honestam tam necessariam inperpetuum ratam inconuulsam immutilatam manere statuit et sigilli sui testimonio communiuit Nec uideatur alienatio uel proprii redditus minus legitima diminucio ubi ecclesie nostre tam ad honorem quam ad utilitatem non minimum crementum accidit Hec itaque acta sic profitemur et sigilli nostri testimonio roboramus Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter