utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010196

Charter
Charter Number: 00010196
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1220
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmon[] a die pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quarto coram Martino de Pateshull[] Radulfo Hareng Stephano de Segraue iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Petrum thesaurarium ecclesie sancti Pauli London[] querentem et Anselmum de Aldebiri deforciantem de triginta acris terre cum pertinenciis in Aldeburi quas idem thesaurarius concesserat Willelmo fratri eiusdem Anselmi primogenito cuius heres idem Anselmus est ut dicit per finem factum inter eos in curia domini regis Johannis per cirographum et unde idem thesaurarius questus fuit quod idem Anselmus contra finem illum deforciabat ei seruicium predicte terre cum pertinenciis scilicet quinque solidos per annum et de xv acris terre cum pertinenciis in eadem villa quas idem Petrus thesaurarius concesserat predicto Willelmo fratri eiusdem Anselmi tenend tantum in vita eiusdem Willelmi per finem illum unde idem Petrus thesaurarius similiter questus fuit quod predictus Anselmus contra finem illum eum inde injuste vexauit Et unde placitum de fine facto summonitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Anselmus recognouit et concessit predictas triginta acras terre et predictas quindecim acras terre cum pertinenciis esse ius ipsius Petri thesaurarii et thesaurarie ecclesie sancti Pauli et illas ei reddidit et quietum clamauit de se et heredibus suis ipsi thesaurario et successoribus suis et thesaurarie ecclesie sancti Pauli London[] in perpetuum Et pro hac recognicione reddicione quieta clamancia fine et concordia idem Petrus thesaurarius dedit ipsi Anselmo quadraginta solidos esterlingorum Et sciendum quod cirographum prius factum inter ipsum Petrum thesaurarium et predictum Willelmum fratrem ipsius Anselmi de tota predicta terra per hunc finem cassatum est Hertford[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter