utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010198

Charter
Charter Number: 00010198
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Quit Charges
Date: 1106
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini milesimo centesimo vi indictione xiiii ego Eustachius iunior comes de Bolonia omnes calumpnias quas habui super terras quas episcopus Mauricius asseruit esse de cimiterio sancti Pauli London et super omnes alias terras que erant infra murum eiusdem cimiterii quietas inperpetuum a me et ab omnibus heredibus et subsequentibus meis deo et sancto Paulo et Mauricio episcopo pro remedio anime mee et patris mei consentiente et annuente Maria comitissa uxore mea permitto et concedo eo tenore ut ego et predicta uxor mea et parentes nostri de benefitiis et orationibus ecclesie sancti Pauli sine fine participes sumus Hec concessio facta est Lundon xiiii kal Maii in domo Willelmi Bainardi Hii sunt testes huius rei ex parte comitis Rogerus de Sumery Cono de Fielnes Eustachius Willelmus nepos comitis Heroldus nepos comitis Radulfus filius comitis Eustachius frater eius Rogerus de Chaion Rogerus de Bolonia Willelmus capellanus Ernaldus capellanus Bricius capellanus Lambertus dapifer Et hii sunt testes ex parte episcopi Michel de Hamesclape Alwinus de sancto Clemente Rogerus archidiaconus capellanus episcopi Ranulfus filius Lamberti Rogerus Bel Milo nepos eius ciues Lond Willelmus dapifer Willelmus de Ochendon Robertus de Wicheton Robertus de Sarneres uiel Tidewinus Herbertus de Loges Bertrammus filius Bononis alemanni Girardus marbrarius Hugo Briton Simon scriptor qui breuem fecit Eodem autem die quando ipse comes et comitissa has dimissas calumpnias sigillo comitis roboratas super altare sancti Pauli posuerunt a canonicis et Rogero capellano episcopi orationes et beneficia ecclesie sibi suisque parentibus et amicis receperunt unam mansiunculam terre in orientali parte extra murum sancti Pauli unde Durandus canonicus domum suam abstulerat propter calumpnias comitis sancto Paulo et episcopo Mauricio pro salute animarum suarum in elemosinam perpetualiter donauerunt Testibus Rogero de Someri et Radulfo filio comitis et Reingero archidiacono Roberto archidiacono et aliis canonicis [] supradictis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter