utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010217

Charter
Charter Number: 00010217
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1162
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est conuentio inter canonicos sancti Pauli et Bartholomeum filium Gaufridi super ecclesia sancte Marie Magdalene quam de ipsis tenet in foro Lond pro ii solidis Idem uidelicet Bartholomeus propter quasdam necessitates urgebatur inuadiare redditum quem consueuit habere de illa ecclesia set ne ius tam illius quam canonicorum in manibus alterius lederetur canonici de communi consilio elegerunt ipsi succurrere et viii marcas argenti liberauerunt ei Bartholomeus econtra concessit eis percipere obuentiones illius ecclesie usque ad iiii annos quas colliget Willelmus capellanus qui in eadem ecclesia perpetuus uicarius est et de eis adquietabit ecclesiam erga canonicos de ii solidis erga capitulum Cantuariensem de x solidis pro terra in qua sita est erga episcopum et archidiaconum de suis consuetudinibus de reliquo reddet canonicis illas viii marcas ita ut si in hiis quattuor annis non fuerint persolute tam diu postmodum teneant quousque integra et plena sit facta solutio Attamen ultra viii marcas canonici dixerunt se nichil usurpaturos Si quid enim in redditu plus fuerit per predictum Willelmum capellanum id retinebitur et usque ad finem termini custodietur et tunc iuxta legale consilium canonicorum rationabiliter et secundum deum expendetur Pepegit etiam Bartholomeus quod ius quod habet in illa ecclesia numquam aliquo modo alicui dimittet ad damnum canonicorum et si uoluerit alicui dimittere canonicos omnibus preferet et eis per legalem conuentionem cedet Cartas quoque quas habet de iure illo scilicet unam regis Henrici primi et duas capituli Cantuariensis tradidit Willelmo capellano qui eas ipsi non reddet nisi finito termino nec alicui tradet nisi ad securitatem canonicorum et ipsius Bartholomei Hanc autem conuencionem affidauit Bartholomeus in manu Nicholai archidiaconi Lond tenere sine malo ingenio similiter et Willelmus capellanus Qui si ecclesiam illam tenere desierit infra hunc terminum alius in ea ponetur consilio et auctoritate canonicorum qui eis de debito satisfaciat Acta sunt hec in capitulo sancti Pauli anno mclxii ab incarnatione domini die sancti Augustini Anglorum apostoli Testibus his Hugone decano Nicholao et Ricardo archidiaconis Godefrido thesaurario Willelmo de Uer Alberico Nicholao Rodberto filio Generanni Alexandro de Saccauill Baldwino Hugone Ricardo Henrico et Henrico Theodorico canonicis Ranulfo decano Algaro Radulfo Reitel Pagano Deuro et aliis presbiteris et clericis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter