utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010219

Charter
Charter Number: 00010219
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[obertus] dei gratia Lundon[] episcopus dilectis in Christo filiis decano et archidiaconis et toti capitulo sancti Pauli et omnibus baronibus sancti Pauli et omnibus fidelibus et filiis sancte ecclesie per episcopatum Lund[] constitute salutem in domino et benedictionem nostram Sciant omnes tam presentes quam futuri quoniam in audientia et presentia nostra per barones nostros et per legales homines ecclesie nostre clericos et laicos euidenter et sine omni ambiguitate inquisitum et recognitum est quoniam Rannulfus Peurellus cuius corpus in nostra requiescit ecclesia dedit deo et sancto Paulo pro salute anime sue in perpetuam elemosinam terram que uocatur Edburghetona ad usum luminaris ecclesie per manum decani et capituli ecclesie sancti Pauli nos uero ecclesiam ipsam vel capitulum de bonis suis in nullo minuere vel deprimere cupientes set deo propiciante in multis ampliare et conseruare pro nostra possibilitate studendo uolentes terram prefatam deo et sancto Paulo et decano et capitulo ad eundem vsum luminaris ad quod data est tamquam suam propriam gratanter concedimus libere reddimus quiete confirmamus rogantes et in Christo commonentes omnes successores nostros ut huic pie et juste concessioni nostre debitum assensum prebeant et omnes eam infringere vel imminuere presumentes debita pena coherceant Et ut hec confirmatio nostra rata et inconcussa in sempiternum maneat paginam istam presentis sigilli nostri impressione munimus et subscriptorum fratrum nostrorum testimonio coroboramus statuentes ut omnes eam concessionem deo et sancto Paulo fideliter conseruantes benedictionem dei et beati Pauli et nostram suscipiant infestantes uero uel aliquo modo minuentes indignationem dei et sancti Pauli et omnium sanctorum dei merito sentiant et nisi digne resipuerint anathemati subiaceant Data Lond[] anno incarnationis dominice mcxlii episcopatus nostri primo presentibus fratribus et filiis nostris Radulfo decano et Ricardo Ruffo et Ricardo de Belmeis et Ailwardo archidiaconis Rogero Bruno dapifero Willelmo de Hochendona et Willelmo filio eius et Osberto Masculo et Laurencio Buccointe et magistro Andrea Salomone de Stubeheia apud Londoniam in solempnitate pascali
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter