utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010220

Charter
Charter Number: 00010220
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1182
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant omnes quod ego Radulfus de Diceto decanus ecclesie sancti Pauli Lund et eiusdem loci capitulum concessimus Ricardo filio Algari ecclesiam sancti Wandresili tenend inperpetuum de nobis hoc modo primo anno reddet inde nobis xvi solidos ad quatuor terminos scilicet ad pascha iiii solidos in natiuitate sancti Iohannis iiii solidos in festo sancti Michelis iiii solidos in natiuitate domini iiii solidos Et eodem modo secundo et tertio et quarto anno Quinto uero anno et deinceps reddet nobis annuatim xx solidos ad eosdem terminos scilicet in unoquoque termino quintos solidos Facta est autem hec conuentio infra natale anno ab incarnatione domini mclxxxii De predicta uero ecclesia et de tota hac conuentione iurauit nobis predictus Ricardus fidelitatem in capitulo nostro Et nos ipsam ut firma permaneat et memoriter teneatur scripto commendauimus et sigillo nostro roborauimus His testibus Radulfo decano Nicholao archidiacono magistro Nicholao magistro Radulfo Roberto de Clifford magistro Hugone magistro Henrico magistro Dauid Ricardo et Ricardo fratribus Hugone de Raculf magistro Ricardo canonicis Bernardo sacrista Iohanne sacrista Iocelino de sancta Trinitate Ulrico Haimerico Waltero de Omnibus Sanctis presbiteris
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter