utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010272

Charter
Charter Number: 00010272
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Promise
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus cartam presentem uisuris Willelmus de Flete salutem in domino Uniuersitati uestre notum facio pro me heredibus et assignatis meis ratam habeo et firmam ordinationem quam magister Thomas de Storteford precentor Lond fecit de viii solidis et quatuor denariis annui redditus de terra de Crauenhoin Essex reddendis capitulo sancti Pauli Lond in anniuersario die obitus sui item assignationem et ordinationem quam idem Thomas fecit de annuo redditu dimidie marce de terra de Yuene in Middelsex soluendo eidem capitulo ad opus clericorum chori sicut carta predicti Thome quam capitulum inde habet testatur Promitto etiam firmiter pro me et heredibus meis ac atturnatis quod contra predictam ordinationem quam de predictis terris fecit et quas mihi dedit hereditario iure possidendas numquam ueniam nec procurabo quod in aliqua parte infringatur Et ad maiorem huius rei securitatem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roynero de Bungay tunc maiore Lond domino Martino filio Simonis milite Iohanne de Coudres tunc uicecomite Middelsexie Simone filio Marie Stephano grasso Iohanne de Grauenel Ricardo de Camerwell Roberto Arundel et aliis Actum anno domini mccxl primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter