utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010283

Charter
Charter Number: 00010283
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum peruenerit Garner de Neapoli prior et totum capitulum fratrum hospitalis Ierosolimitan in Anglia eternam in domino salutem Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod nos communi assensu et unanimi uoluntate concessimus ecclesie beati Pauli de Lond scilicet uenerabili patri nostro domino Ricardo per dei gratiam eiusdem ecclesie episcopo et omnibus successoribus eius inperpetuum ecclesiam nostram de Brockesburn cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus tenend et habend de domo nostra libere et honorifice sub annua pensione quatuor marcarum argenti quarum unam medietatem tam ipse quam successores eius inperpetuum reddent singulis annis domini nostre ad pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michelis et onera ipsius ecclesie in episcopalibus consuetudinibus pro nobis per omnia sustinebunt Quod si forte aliquo tempore fuerit a predicta pensionis solutione cessatum et infra xl dies post submonitionem nostram rationabiliter factam domino Lond episcopo existenti pro tempore uel capitulo beati Pauli si sedes uacauerit domui nostre nec fuerit inde satisfactum licebit nobis possessionem ecclesie nostre prenominate ingredi et eius fructus in usos nostros conuertere donec nobis de retentis congrue fuerit satisfactum Quod ut ratum sit et perpetuam firmitatem obtineat presenti scripto et sigillo capituli curauimus confirmare Hiis testibus fratre Alano custode domus sancte Crucis extra Wintoniam fratre Mattheo fratre Willelmo capellano de Lond fratre Roberto paruo fratre Gilberto de Uer fratre Roberto filio Ricardi [Hug]one de Clahull Gaufrido [de Wauerley] fratre Ilberto de Wiltonia fratre Rogero de Waverley fratre Roberto de Leicestria fratre [Bri]ano de Londonia fratre Samsone Waltero de Hereford[] clerico nostro anno ab incarnatione domini mcxc
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter