utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010321

Charter
Charter Number: 00010321
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1231
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quintodecimo coram Thoma de Muleton[] Willelmo de Ralegh[] Willelmo de Ebor[] et Radulfo de Norwic[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum de Lucy decanum et capitulum sancti Pauli London[] querentes et Terricum de Allegate deforciantem de consuetudinibus et seruiciis que ipsi decanus et capitulum exigebant de predicto Terrico de libero tenemento quod de eis tenet in Stibbehey videlicet de quodam molendino cum pertinenciis quod vocatur Wapping[] vnde ipsi decanus et capitulum exigebant quod predictus Terricus redderet eis quinque marcas per annum de eodem molendino et centum solidos quos eis debuit arreragiis predictarum quinque marcarum per annum quas consuetudines et que seruicia idem Terricus eis non cognouit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti decanus et capitulum recognouerunt totum predictum molendinum cum pertinenciis esse ius ipsius Terrici habend et tenend ipsi Terrico et heredibus suis de predictis decano et capitulo et successoribus eorum et ecclesia sancti Pauli Lond[] inperpetuum reddendo inde annuatim quadraginta s et quadraginta denarios ad quatuor terminos anni ubi prius reddere solebat quinque marcas per annum scilicet ad festum sancti Michaelis decem solidos et decem denarios ad natale domini decem solidos et decem denarios ad pascha decem solidos et decem denarios et ad festum sancti Iohannis Baptiste decem solidos et decem denarios pro omni seruicio et preterea predicti decanus et capitulum remiserunt et quietum clamauerunt de se et successoribus eorum et ecclesia sancti Pauli Lond[] predicto Terrico et heredibus suis inperpetuum totum ius et clamium quod habuerunt in arreragiis centum solidorum quos ab eodem Terrico exigebant de redditu predictarum quinque marcarum quas eis prius reddere solebat Et pro hac recognicione fine et concordia idem Terricus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictis decano et capitulo et successoribus eorum et predicte ecclesie sancti Pauli London[] totum ius et clamium quod habuit in molitura totius bladi de communi pistrino ipsorum decani et capituli inperpetuum quam idem Terricus prius habere solebat et si predictus Terricus uel heredes sui non pacauerint predictos quadraginta solidos et xl den ad predictos terminos sicut predictum est bene licebit predictis decano et capitulo recipere omnes exitus predicti molendini quousque de predictis exitibus uel de predicto Terrico et heredibus suis plenarium habuerunt solucionem Middlesex[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter