utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010327

Charter
Charter Number: 00010327
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1222
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabas sancti Hillar[] anno regni regis Henrici filii regis Iohannis sexto coram H de Burgo iusticiario Anglie Iohanne de Munemue Martino de Pateshull[] Stephano de Segraue Radulfo Hareng Thoma de Heyden[] Roberto de Lexinton[] iusticiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum decanum ecclesie sancti Pauli Lond[] et capitulum eiusdem ecclesie petentem per magistrum Philippum de Hadham positum loco eorum ad lucrandum uel perdendum et Geruasium de Brainford et Aliciam uxorem suam tenentes de una virgata terre et quinque acris terre cum pertinenciis in Suttone unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Geruasius et Alicia recognouerunt totam predictam terram cum omnibus pertinenciis esse ius predictorum decani et capituli et ecclesie sancti Pauli Lond[] Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti decanus et capitulum concesserunt ipsis Geruasio et Alicie totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis habend et tenend ipsis Geruasio et Alicie tota vita sua de ipsis decano et capitulo et ecclesia sancti Pauli Lond[] per seruicium quod ad terram illam pertinet ita quod quicunque ipsorum Geruasii et Alicie superuixerit alii tenebit terram illam cum omnibus pertinenciis suis tota vita sua de ipsis decano et capitulo et ecclesia sancti Pauli Lond[] per seruicium predictum Et post decessum ipsorum amborum tota predicta terra cum omnibus pertinenciis suis reuertetur ad predictos decanum et capitulum et ecclesiam sancti Pauli Lond[] quieta de heredibus ipsorum Geruasii et Alicie inperpetuum Middlesex[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter