utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010331

Charter
Charter Number: 00010331
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1229 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Willelmi filii Aluffi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino Galfrido de Lucy decano sancti Pauli London[] et eius successoribus quandam terram meam cum fossato proximo terre usque ad medietatem profunditatis fossati in parrochia sancte Marie de Actone videlicet que terra iacet inter dictum fossatum et terram dicti decani et extendit se in longitudine a palo fixo inter pratum meum de Bolebregg[] et terram dicti decani usque regiam uiam que ducit de Londonia uersus Uxebregg[] et totam terram que iacet inter eandem uiam et terram dicti decani in latitudine et in longitudine a terra Walteri de Stubbhere persone de Actone et inter terram meam que uocatur Bruiere cum fossato ad eandem terram pertinente salua tamen quadam uia communi michi et meis uiginti pedum in latitudinem iuxta fossatum dicti Walteri et in longitudine a regia uia usque pasturam meam uersus austrum habend et tenend dicto decano et successoribus suis de me et heredibus meis libere et quiete bene et in pace inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unam dimidiam libram piperis uel tres denarios ad pascha pro omni seruicio exactione et demanda ad me uel ad heredes meos pertinente ita quod dictus decanus potest curare fossatum ad latitudinem quinque pedum ad minus sine contradictione mei uel heredorum meorum Et ego dictus Petrus et heredes mei warantizabimus et acquietabimus predicto decano et successoribus suis dictam terram cum dicto fossato contra omnes gentes Pro hac igitur donatione concessione warantizatione acquietacione et presentis carte mee confirmatione[] dedit michi predictus decanus uiginti solidos in gersummam Et ut hec mea donatio concessio warantizatio acquietatio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis permaneat inperpetuum presens scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus magistro Alexandro archidiacono Salopes[biria] Willelmo de Purlee Willelmo de Lichefeld[] canonicis sancti Pauli Waltero persona de Actone magistro Geruasio de Melkel[eye] Ricardo de Colecestrie capellano Godefrido de Lucy Ricardo Haket Roberto de Haringee Willelmo forestario Iohanne filio suo Osberto de Northbrok Elka de Chichesword[] Michaele de Patelshangre et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter