utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00010333

Charter
Charter Number: 00010333
Cartulary Title: Early Charters of the Cathedral Church of St. Paul, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus christi fidelibus petrus filius willemi filii alulphi salutem in domino nouerit uniuersitas uestra me karitatis intuitu pro salute anime mee et animarum omnium antecessorum et successorum meorum et omnium fidelium concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancti pauli lond et domino galfrido de lucy decano et canonicis dicte ecclesie totum mansum meum in uilla actune sub bosco meo cum duobus gardinis et quandam particulam predicti bosci mei que iacet in tribus partibus predicti mansi et predictorum gardinorum scilicet uersus orientem occidentem et aquilonem et habet in latitudine cum trenchato ad fossatum dictorum decani et canonicorum assignato ab exteriori latere dicti mansi uersus northest usque ad boscum meum qui est uersus aquilonem octo perticas et decem pedes cum pertinentiis per perticam sexdecim pedum et dimidii et se extendit in longitudine a campo qui uocatur wlfrichescroft a parte orientali usque ad boscum roberti de haringeye quod est uersus occidentum et per totum uersus austrum usque ad terram decani et canonicorum saluo michi uno chimino uersus boscum meum inter boscum dictorum decani et canonicorum et dicti roberti de latitudine viginti quinque pedum preterea concessi et dedi dictis ecclesie decano et canonicis sexies viginti acras terre arabilis quarum quater viginti iacent in Northfeld de quibus l acre iacent in Wdeschote et residuum in quarantena que uocatur manwdemer et viginti quinque acre in campo qui uocatur estfeld iuxta predictum cheminum et quindecim acre iacent uersus occidentem proxime campo qui dicitur estfeld uersus grauam helye de cichewrthe in predicte uilla de actune concessi etiam eisdem ecclesie decano et canonicis exitum quendam et uiam infra fossatum quod se extendit in longum iuxta campum qui uocatur wlfrichecroft una cum haya et fossato illo continentem latitudinem sex perticarum infra dictum fossatum et nouuum reding et extendit se in longitudinem a bosco dictorum decani et canonicorum usque ad croftam que uocatur grenestrete ad supplementum autem defectuum terrarum arabilium superius annotatarum minus prefecte quam annotantur mensuratarum assignaui dictis decano et canonicis totam illam croftam qui uocatur grenestret cum haiis fossatis clauso pasturis et liberis introitibus et exitibus et aliis omnibus pertinentiis sine aliquo retenemento concessi insuper et dimisi dictis decano et canonicis totum pratum meum quod uocatur bolebridge et totum pratum meum quod uocatur la pulle et totum pratum meum quod uocatur paruum pratum cum tota pastura et quinque acris terre arabilis quod ricardus ouerbroc tenuit de me et duos solidos annui redditus percipiendos de managio quod walterus persona de actune tenet et quicquid habui uel habere potui in prenominatis pratis pascuis et terris infra fossatum qui circuit campum de la pulle et regiam stratam uersus occidentem et sepem qui se extendit in longum inter dicta prata et campum de turneham et uersus orientem sicut riuulus qui descendit per actune diuidit inter dicta prata pasturas et terram hominum de actune cum eisdem sepibus et fossato ad dicta tenementa pertinentibus concessi etiam et dimisi dictis ecclesie et decano et canonicis illam perticulam terre mee que iacet extra fossatum ipsorum decani et canonicorum uersus grauam helye de chickwrthe saluo uno chimino de latitudine duarum perticarum per quod licebit dictis decano et canonicis et eorum seruientibus cariare et fugare usque ad regiam stratam et terras suas et prata sua de la pulle preterea concessi et dedi prescriptis ecclesie decano et canonicis viginti acras bosci mei cum pertinentiis in uilla de actune continuas et proximas bosco dictorum decani et canonicorum quarum longitudo se extendit a chimino quod est inter boscum dictorum decani et canonicorum et boscum roberti de haringeye ex parte occidentis usque ad campum meum qui uocatur noua red ex parte orientis per perticam decem et octo pedum concessi insuper et dedi predictis ecclesie decano et canonicis totam croftam meam que uocatur newe reding in dicta uilla iacentem scilicet inter longam newe reding et croftam wlurich et unum capud habutat super boscum et aliud super uiridem uiam tenend et habend dictis ecclesie decano et canonicis et eorum successoribus uel quibuscumque illa assignare uoluerint integre scilicet et quiete in liberam puram et perpetuam elemosinam omnia predicta concessa et donata sine omni secta curie mee et sine omni redditu scutagio gelda talagio scotagio seruitio et quacumque exactione quocumque nomine censeat michi et heredibus meis faciendis et aliis quibuscumque ego igitur predictus petrus et heredes mei omnia predicta tenementa et predicta terras cum omnibus pertinentiis suis dictis ecclesie dicto decano et canonicis contra omnes homines warantizabimus inperpetuum et defendemus et acquietabimus uersus omnes capitales dominos et omnes alios de residuis terris nostris de omnibus seruitiis et quibuscumque demandis et exactionibus ut uero hec mea concessio et donatio rata sit et stabilis inperpetuum presens scriptum sigilli mei inpressione corroboraui hiis testibus reynero de bungeye simone filio marie ioceo filio petri baronibus de londonia roberto de haringeye osberto de northbroc iohanne forestario helya de chicheswrthe roberto de westgilling michel de putelhangre reginaldo de purcel willelmo de sanford eudone de fuileham ricardo de linor fluri et aliis acta anno regni regis henrici tertii filii regis iohannis vicesimo tertio die sancti edelberti regis et martiris
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter