utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00020290

Charter Number: 00020290
Cartulary Title: The Cartulary of St. Mary Clerkenwell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1187
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Aimerus le lorimer dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Clerekenewll et monialibus ibidem deo seruientibus pro anima mea in puram et perpetuam elemosinam xx solidatas redditus quarum x solidate sunt in Holeburn in parochia Sancti Sepulchri pro quo redditu persolui annuatim iiii sol ad quatuor terminos hospitali Sancti Bartholomei pro omnibus seruitiis scilicet ad pascham xii den [] quem redditum emi a Symone le Huser cetere autem decem solidate redditus sunt in uico Sancti Nicholai iuxta macellum quem redditum emi ab Alitia uxore Roberti aurifabri de quo redditu monachi ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio percipiunt pro omni seruitio xii den ad duos terminos anni scilicet ad pascham vi d et ad festum Sancti Michelis xii d Hiis testibus Ricardo Radulfo Iohanne capellanis de Clerek tunc tempore Galfrido albo Gileberto Daco Rogero de Codenton Roberto de Camerwll Ricardo de Edelmeton Ada le lorimer
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter