utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00020350

Charter
Charter Number: 00020350
Cartulary Title: Cartulary of St. Mary Clerkenwell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1238 - 1239
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus rector ecclesie Sancti Laurencii Est et ego Walterus de Winton[] et ego Adam de Soresdich aurifaber et ego Geruasius allutarius executores testamenti Henrici de Edelmeton[] aurifabri communi assensu et consilio pro salute anime dicti Henrici et animarum antecessorum suorum et successorum suorum et omnium fidelium defunctorum concessimus et presenti carta nostra confirmauimus de redditu viginti quatuor solidorum qui fuit dicti Henrici de quadam sopa in cornerio orientali de Frideistrate in aurifaberia secus vicum fori scilicet quod Matildis filia dicti Henrici monialis ecclesie Sancte Marie de Clerekenwell[] omni tempore vite sue ad subsidium vestium suarum habeat et percipiat duodecim solidat[] quieti redditus de predicta sopa annuatim ad quatuor terminos anni libere quiete bene in pace in perpetuum ita quod post obitum ipsius Matildis dictus redditus duodecim solidorum in perpetuum remaneat predictis monialibus dicte ecclesie ad pitanciam conuentus die anniuersarii obitus prefati Henrici Preterea concessimus et confirmauimus Marsilie filie dicti Henrici moniali ecclesie Sancti Leonardi de Stratford quod ipsa Marsilia omni tempore vite sue habeat et percipiat de prefata sopa ad subsidium vestium suarum alios duodecim sol[] quieti redditus ad quatuor terminos anni libere quiete bene in pace in perpetuum ita quod post obitum ipsius Marsilie dictus redditus duodecim solid[] in perpetuum remaneat predictis monialibus dicte ecclesie ad pitanciam conuentus die anniuersarii predicti Henrici Vt autem hec nostra concessio et confirmatio perpetua firmitate consistant presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roborauimus Itaque nemini liceat hunc redditum predictum ad aliquos alios vsus quam vt dictum est transferre Hiis testibus Iohannei de Codres Iohanne de Wilehale tunc vicecomitibus Lond[] Radulfo Aswi []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter