utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00030010

Charter
Charter Number: 00030010
Cartulary Title: Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Robertus clericus dimisi et quietum clamaui omne ius et clamium quod habui uel habere potui in quadam domo lapidea cum pertinentiis extra cimiterium Sancti Pauli uersus occidentem Iohanne Abbatisse de Cadamo et conuentui eiusdem loci Deo ibidem seruientibus Scilicet domum illam que fuit magistri Dauid capellani quam cum breue de Recto uersus predictam abbatissam in curia sanctimonialium de Haliwell clamaui habend eidem abbatisse et successoribus suis extra me et heredes meos bene et in pace et in perpetuum Ita quod nec ego predictus Robertus nec heredes mei nec aliquis per nos uel pro nobis decetero nullo modo poterimus nec debemus aliquid in predicta domo uel pertinentiis exigere nec habere nec clamare in perpetuum Pro hac autem dimissione et quieta clamatione extra me et heredes meos predicte abbatisse et successoribus suis dedit michi dicta abbatissa centum solidos esterlingorum Ut autem hec mea dimissio et quieta clamancia rata permaneat et stabilis in perpetuum sigilli mei appositione presens scriptum roboraui Hiis testibus Magistro Philippo de Hadham canonico Sancti Pauli Serlone mercerio tunc maiore London Ricardo filio Rengar et Ioceo iuniore tunc uicecomitibus Thome de Hauerell Henrico filio Willelmi Pentecost aurifabro Iordano de sancto Botolfo Heruico ferrario Iohanne Toni Alexandro marescallo Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter