utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00040123

Charter 00040123
Charter Number: 00040123
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1191
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus Barre Eliensis archidiaconus salutem in uero salutari Notum sit uobis omnibus quod dominus meus Willelmus de Longocampo Eliensis episcopus et domini regis cancellarius dominum Walterum abbatem et canonicos regulares de Waltham in personatum uacantis ecclesie de Badburgeham suscepit et eos in eam instituit et nobis precepit quod eos in corporalem possessionem eiusdem ecclesie mitteremus Nos igitur mandatis illius obedientes predictum abbatem et canonicos in prefatam ecclesiam introduximus et eos in corporalem possessionem prefate ecclesie per manum Magistri Galfridi de Cantebrige officialis nostri misimus Testibus hiis Magistro Galfrido officiali nostro Magistro Michele persona de Heddenham et alio Magistro Michele clerico domini episcopi nostri Radulfo capellano nostro Briano de Scalariis qui fuit persona in eadem ecclesia ante canon de Waltham Roberto capellano de Sauseton Geruasio capellano de Badburgeham Iohanne clerico de Langeford Iohanne filio Magistri Radulfi Waltero filio Hamelini Galfrido Bigot Symone Ruffo Radulfo preceptore de Sausetun Iohanne clerico de Badburgeham Roberto de Henefeld
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter