utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00040216

Charter
Charter Number: 00040216
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Willelmus dei gracia Londoniensis episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos intuitu pietatis habitoque respectu ad piam devotionem quam abbas et conventus Sancte Crucis de Waltham habent erga pauperum Christi sustentationem in hospitali quod in sua curia est constructum concessisse et episcopali auctoritate qua fungimur confirmasse memoratis canonicis de Waltham ecclesiam de Alfemeston[] cum pertinenciis suis quam habent ex donatione Ricardi filii Roberti necnon et ecclesiam de Lamburne cum pertinenciis suis ex donatione Roberti de Lamburne sicut carte eorum quas inspeximus protestantur Ita sane quod vicarius perpetuus in ecclesia de Alfelmestune per presentationem predictorum canonicorum in propria persona ministraturus annuum canonem quadraginta solidorum solvet canonicis memoratis ad usum pauperum qui in predicto hospitali fuerint sustentandi Similiter vicarius ecclesie de Lamburne ibidem eodem modo per presentationem eorundem canonicorum ministraturus annuum quadraginta solidorum canonem ad eosdem usus solvet Ipsi veto vicarii residuum fructuum et obventionum predictarum ecclesiarum ad sui sustentationem habebunt et omnia ipsarum ecclesiarum honera sustinebunt Harum autem ecclesiarum canones pretaxatos ad instantiam predictorum canonicorum pauperum usibus inperpetuum in prefato assignavimus hospitali Salva Ricardo de Bello Campo possessione quam habet in predicta ecclesia de Alfelmestune toto tempore vite sue Salva etiam R de Merml possessione quam habet in ecclesia de Lamburne quo advixerit quem ad presentationem predictorum canonicorum instituimus in eadem Ut igitur hec nostra concessio et confirmatio perpetuum robur obtineat nos eam presenti carta sigillo nostro munita duximus muniendam salvo nobis et successoribus nostris in predictis ecclesiis iure episcopali Hiis testibus Magistris Willelmo de Rising[] Willelmo de Purl[] Iohanne de Storteford[] Mauricio de Herlau Stephano de Esseleia Rogero qui hoc scripsit et aliis Dat[] apud Waltham anno domini mccxviij quinto idus Iulii pontificatus veto nostri anno vicesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter