utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00040232

Charter 00040232
Charter Number: 00040232
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1187 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis per archidiaconatum Essessie constitutis Robertus Banastre archidiaconus Exex[] salutem in domino Ad communem vestri volumus devenire noticiam nos inspexisse litteras Lucii pape iij pie memorie quibus indulsit abbati et canonicis regularibus de Waltham ecclesias suas quarum ius patronatus ad eos spectare dinoscitur in proprios usus convertere et earundem libere frui beneficiis Cum vero ecclesia de Nasinges vacaret que ad advocationem prescriptorum abbatis et canonicorum pertinebat nos ipsos in predicta ecclesia de Nasinges introduximus et in corporalem possessionem eiusdem ecclesie misimus salvo per omnia iure Londoniensis episcopi et eius officialium Verum quem id ratum et inconcussum in posterum permanere volumus carte nostre attestatione et sigilli nostri appositione confirmamus Testibus his Roberto de Walda decano Magistro Radulfo de Alcrug[] Magistro Adam de Stokes Gilleberto de Leit[] Waltero de Berking[] Edgaro de Wudeford[] Stephano capellano de Waltham Radulfo de Wanested[] Fulco de Berking[] Herebert Roberto de Berking Hai Rogero clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter