utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00040233

Charter
Charter Number: 00040233
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1190
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Frater Alanus preceptor fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit salutem Nouerit discretio uestra assensu capituli nostri pacem et concordiam finaliter factam esse inter nos et abbatem et canonicos regulares ecclesie Sancte Crucis de Waltham de loquela que fuit inter nos de locco firmando ad terram ipsorum de Nesinges iuxta molendinum predicte uille scilicet quod nos loccum nostrum firmabimus ad terram ipsorum canonicorum et omnes aquas que sunt inter ipsum loccum et predictum molendinum stuppabimus si uoluerimus ut aquam ducamus ad molendinum nostrum de Brokesbome Set ita tamen hoc faciemus ut per limen quod ponemus in predicto locco nauigium non impediatur nec per refluxum aque fiat detrimentum molendini uel terre predicte uille Et propter prefatum loccum firmandum et aquas stuppendas sicut predictum est nos soluemus singulis annis de molendino nostro de Brokesborne quatuor solidos ad firmam de Nesinges et hos iiij solidos trademus custodi molendini de Nesinges ad duos terminos scilicet ad Pascha duos solidos et ad festum Sancti Michelis duos solidos Et preter hec concedimus et quietum clamamus prefatis canonicis ad predictam firmam loccum ueteris molendini de Brokesborne ad habend ibi piscariam et ideo nos libere in locco nostro piscari poterimus Hec conuentio facta fuit secundo anno Regis Ricardi primi Anglie feria quarta ante festum Sancti Andree in prato iuxta predictum loccum presentibus Rogero Bataille et Laurentio de Hebrege qui ibi fuerunt propter hanc loquelam per preceptum uicecomitis et aliis multis de melioribus iuris de duobus hundredis proximis predicti locci de Hertfordscira et de Essex De Hertfordscira uidelicet Rogero de Gidney et Luca de Behamestede et Hugone de Colingham et Willelmo Reuell et Willelmo fratre suo Gilberto Monacho et Willelmo de Sisseuerne Iohanne de Brokesborne Simone de Stanstede Henrico de Wormeley Ricardo de Ware seruiente domini regis Roberto filio Humfridi De Essexia Alano seruiente domini regis Matheo de Chingeford Waltero de Chingeford Hoberto le Madle Willelmo filio Radulfi Radulfo filio Petri Willelmo Napario et Alexandro et Hugone fratribus suis Ricardo filio Roberti et Reginaldo clerico Iohanne filio Iohannis Rogeri filio Leuenoth Ricardo filio Sewale
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter