utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00040235

Charter 00040235
Charter Number: 00040235
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1187 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus per archidiaconatum Midelsexie constitutis Gillebertus Folioth archidiaconus Midelsexie eternam in domino salutem Ad communem vestri volumus noticiam devenire quod cum ecclesia de Netleswelle vacaret quia Turoldus qui eiusdem ecclesie persona habebatur in fata concessisset Iohannes filius eius qui aliquando controversiam contra canonicos regulares de Waltham moverat maturiori versus consilio a proposito desistens quicquid iuris in predicta ecclesia habere se dixerat propria voluntate in manu nostra coram multis resignavit et quietum clamavit Nos igitur inspectis litteris pie memorie pape Lucii tercii quibus indulsit canonicis regularibus de Waltham frui beneficiis ecclesiarum possessionum suarum eos in prefatam ecclesiam de Nethleswelle vacantem nullo reclamante per Danielem suppriorem eorum instituimus et in corporalem possessionem misimus salvo per omnia iure Londiniensis episcopi et officialium eius Testibus his Gaufrido decano de Hetfeld Magistro Alexandro de Torenei Magistro Petro clerico meo Rogero capellano de Hedham Rogero et Anfied[] sacerdotibus de Lattune Magistro Mauricio de Hallingeberi Godefrido de Peridune Willelmo de Redidune Toma de Macinges sacerdotibus Hai Roberto Pueir Ricardo et Gaufrido servientibus abbatis de Waltham et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter