utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00040284

Charter 00040284
Charter Number: 00040284
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1176 - 1177
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vitellus tenuit terram Pinnaculi cui successit Philippus filius eius qui adulteratus est cum Editha uxore Alcheri vivente ipso Alchero Quod cum audiret Ricardus filius Alcheri et filius ipsius mulieris adultere insidiatus est ipse Ricardus ipsi Philippo ad mortem in Wallya Interea contigit ut latrones de nocte depredarent et eciam comburerent domum Willelmi filii Audelyn in Stapelford[] et ad procuracionem Ricardi filii Alcheri inponitum est istud factum super Philippum cum aliis Quod autem tempore cum Philippus esset apud London[] venit repente Ricardus filius Alcheri cum magno comitatu ut caperet eum sicut hominem houtlagatum pro supradicta depredacione et combustione Philippus vero de adulterio perpetrato cum matre predicti Ricardi concius fugit et in fuga ab ipso Ricardo captus est et incarceratus Et tandem Ricardo pro posse suo procurante et adiuvante plus pro adulterio cum matre sua commisso quam causa iusticie suspensus est quo mortuo Rex h[enricus] fundator noster dedit Ricardo filio Alcheri terram supradictam Et factus est planctus magnus de morte et exheredacione iniusta istius Philippi eo quod vir pulcherrimus erat et liberalis et aliquando aquarius Alienore regine et a depredacione supradicta et combustione inmunis ut dicebatur
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter