utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00040406

Charter
Charter Number: 00040406
Cartulary Title: Early Charters of Waltham Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum inspecturis Henricus de Kersebrok et Willelmus Molendinarius de Waltham salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos communi consilio nostro concessisse et dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie Sancte Crucis de Waltham et canonicis regularibus ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam plenam licentiam et liberam potestatem ponendi emendandi renouandi cum opus fuerit conductum fontis sui per medium stagnum molendini nostri de Cestrehunte quod stagnum dicitur Blakepol Et hanc licentiam et potestatem nos et heredes nostri prefatis ecclesie et canonicis contra omnes homines et feminas warantizabimus inperpetuum Hiis testibus Ricardo Pincerna
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter