utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050242

Charter
Charter Number: 00050242
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1115 - 1117
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Hec est convencio inter G[ilbertum] abbatem et conventum Westmonasterii et Willelmum de Bocholanda scilicet G[ilbertus] abbas et conventus Westmonasterii dant et concedunt Willelmo de Bocholanda et heredibus suis in hereditate terram de Sipenham et de Burnham in feudo pro l solidis per singulos annos pro omni servicio preter commune geldum regis et terram de Tetewrde et de Tunge similiter concedunt ei et heredibus suis pro lx solidis per singulos annos pro omni servicio preter commune geldum regis et plateam que est ante domum suam similiter concedunt ei pro iiij denariis in feudo similiter Celceiam tenebit in vita sua pro iiij libris quoquo anno pro omni servicio preter commune geldum regis Et post mortem ipsius Willelmi remanebit Celceia in dominio ecclesie Westmonasterii Et de feudo de Tetewrde et de Tunge quando rex Anglie communiter accipiet xx solidos de milite Willelmus de Bocholanda adquietabit ecclesiam Westmonasterii de xx solidis et de Celceya in Nativitate Domini reddet xl solidos et in die Ascencionis xl solidos et de feudo suo in Annunciacione Sancte Marie lv solidos et ij denarios et viij dies ante Festum Sancti Michaelis lv solidos et ij denarios Hii sunt testes Rotbertus episcopus Lincolniensis Bernardus episcopus de Sancto David Otuerus filius comitis Clarebaldus medicus Radulfus filius Algodi Radulfus Diabolus Ricardus de Rami Cur[] Ricardus de Magna Villa Hugo de Monte Asculius de Taneyo Sagrinus Osbertus de Bernivilla Warinus de Hamesclape Hugo de Midelton[] de familia abbatis Willelmus capellanus Willelmus filius Fulconis Gilebertus frater eius Herbertus dispensator Picotus Rotbertus de Beslun Willelmus camerarius Willelmus Terminus Ricardus filius Herberti Obini et Totius Garnet et multi alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter