utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050244

Charter Number: 00050244
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1121 - 1136
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Herbertus Dei gratia abbas huius ecclesie Sancti Petri omnibus succes soribus suis abbatibus et prelatis et magistris huius cenobii futuris eternam salutem et perpetuam in Christo benedictionem Sciat reverenda paternitas et benigna fraternitas vestra patres et fratres peticione et consensu capituli huius mee parvitati pro Christo subiecti devote et benigne et humili mente ad honorem Dei et Sancti Petri advocati nostri et omnium reliquiarum in presenti ecclesia requiescentium me concessisse perpetualiter ad servitia magni altaris et necessaria totius ecclesie intus et extra facienda lx solidos de ecclesia Sancte Margarete in nostro cymiterio stante et xxx solidos de ecclesia de Deneham et xv solidos qui mei esse solebant de duobus festis Sancti Petri de magno altari et totum apportatum magne crucis totius anni et omnes gyldas Sancti Petri quarum elemosine ad ecclesiam istam solite sunt deferri et [in] Niwecirce in Lundonia quando auxiliante Deo illa diracionnari poterit ad honorem et proficum huius ecclesie Hec omnia karissimi ad honorem Dei et domini nostri Apostoli Petri servitiis ecclesie fideliter concessi pro salute et quiete omnium fidelium defunctorum et ut post obitum nostrum det nobis Deus regna celorum et pro requie boni patroni nostri Regis Eadwardi huius ecclesie fundatoris devoti Et hanc concessionem ante magnum altare presente conventu confirmavi et desuper altare donationem posui sicque omnes tam presentes quam futuros qui hec ab ecclesie servitio auferrent vel minuerent excommunicavi et maledixi omnibus amen dicentibus qui aderant ibi Nunc igitur karissimi patres et domini estote fideles et amici Sancti Petri et ecclesie eius et hanc donationem concedite [ex] partibus vestris ut claviger paradysi introducat vos ad misericordiam Christi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter