utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050251

Charter Number: 00050251
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gervasius abbas Beati Petri Westmonasterii totusque conventus eiusdem ecclesie omnibus hominibus suis tam presentibus quam futuris salutem Manifestum vobis fieri volumus nos amore Dei pro reparandis libris armarii et pro ceteris negotiis que ad cantoris nostri pertine[n]t officium communi assensu et consilio concessisse et dedisse cantarie viij solidos de decima de Roinges quam tenet Aluricus presbiter et his terminis ad Annuntiationem Sancte Marie iiij solidos et ad Festivitatem Sancti Petri ad Vincula iiij solidos Quapropter volumus et precipimus ut cantor ecclesie Beati Petri Westmonasterii quisquis ille fuerit predictos habeat solidos bene et honorifice et in pace Ne quis eum super hac nostra donatione et predicta elemosina ullo modo inquietet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter