utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050258

Charter Number: 00050258
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[ervasius] Dei gratia abbas Westmonasterii omnibus baronibus et civibus London et amicis et tenentibus suis Francis et Anglis salutem Sciant presentes et futuri me firmiter concessisse et dedisse Helie clerico meo filio Goldewini et suis hereditario jure quandam terram de feodo Sancti Petri in London que est inter mansionem que fuit Baldewini filii Ingelrici et inter mansionem Wlgari in feodo finabiliter tenendam Reddendo inde per annum ij solidos et viij denarios libere pro omni servicio ad vestituram conventus Westmonasterii Quare volo quod ipse eam habeat et teneat cum omnibus libertatibus eidem terre pertinentibus ita bene et in pace et libere et honorifice et quiete sicut aliquis melius et liberius et honorificentius et quietius terram tenet de ecclesia Sancti Petri Westmonasterii Hiis testibus Ansgodo monacho Ricardo de Bissea monacho Hugone novicio monacho Ricardo preposito Magistro Herveo Gervasio Peverello Salonone de Stibbeta Radulfo fratre abbatis Amalrico fratre suo Hugone Bello Osmundo coco Simone coco Ricardo Blundo Ricardo dispensatore parente et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter