utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050262

Charter Number: 00050262
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gervasius abbas Westmonasterii et totus conventus eiusdem loci omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciant presentes et futuri nos concessisse manerium de Chelcheth Damete matri predicti abbatis et heredibus suis ad tenendum in feudo et hereditate cum omnibus eidem ville pertinentibus in aqua et in terra reddendo inde quatuor libras per annum et defendendo erga regales consuetudines hiis terminis ad Natale Domini xx solidos ad Pascha xx solidos ad Festum Sancti Johannis Baptiste xx solidos ad Festum Sancti Michaelis xx solidos Et ita volumus quod teneat bene et in pace libere et honorifice cum saca et soca et ceteris consuetudinibus liberis Et pro hac concessione dedit predicta Dameta quadraginta solidos conventui et unum palleum centum solidorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter