utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050265

Charter Number: 00050265
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gervasius abbas ecclesie Sancti Petri Westmonasterii et totus eiusdem ecclesie conventus tam futuris quam presentibus salutem Notum vobis sit nos communi assensu totius capituli et consilio dedisse in elemosina pro anima regis nostri Edwardi fundatoris ecclesie nostre et pro animabus omnium fratrum et benefactorum nostrorum ancillis Dei que sunt in ecclesia Beati Johannis Baptiste de Keneburna et omnibus que ibidem ad serviendum Deo future sunt quandam terram ad sartandum in tenetura manerii nostri quod vocatur Knihtebruga et in loco qui Gara appellatur Volumus igitur et firmiter precipimus ut in pace et quiete et libere et sine omni servicio teneant illam predictam terram sicut eas inde saysivit frater noster Osbertus de Clara et sicut meta et divisio illius terre facta est per respectum et considerationem et mensuram hominum illius ville Et si quis eis super hanc donationem et donationis libertatem aliquam inde violentiam vel dampnum vel contumeliam aut torturam aliquam fecerit et elemosinam nostram violare vel auferre a predicta ecclesia presumpserit nisi ancillis Dei citam et congruum satisfactionem fecerit ab omni conventu ecclesie nostre excommunicetur et a Christo pauperum suorum defensore perpetuo anathematis gladio feriatur Amen Hii sunt testes Gregorius dapifer Radulphus clericus Mauricius clericus Ricardus prepositus et Hathewy qui idem manerium tenebat et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter