utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050266

Charter Number: 00050266
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1140 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gervasius Dei gratia abbas totusque conventus Sancti Petri Westmonasterii dilecto fratri et amico Comiti Gaufrido et omnibus baronibus suis salutem Notum sit vobis omnibus quod communi consensu totius capituli nostri concessimus Deo et Beate Marie semper virgini et Sancto Leonardo Confessori et Willelmo Priori cunctisque successoribus suis et familie Christi monachis uidelicet Herleiensis monasterii partem pasnagii nostri quod a diebus primi Gaufridi de Magnavilla possedit ecclesia nostra in Eadelmatona in porcis et denariis Et precamur et volumus ut vos idem pro amore Dei et animarum vestrarum salute concedatis et faciatis et litteris vestris secundum quod in carta ista uidebitis ad ministros uestros confirmetis Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter