utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050269

Charter Number: 00050269
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[ervasius] Dei gratia abbas Westmonasterii et totus eiusdem ecclesie conventus concedunt Roberto marescallo suo et heredibus suis tres virgatas terre in manerio nostro de Watamsted in feodo et hereditate terram videlicet quam Willelmus de Couele in eadem villa ex utraque parte aque tenuit et eam postea pro v annorum servicii et monachorum victus defectu ecclesie voluntarie reddidit et quietam finaliter clamavit et terram similiter quam Geroldus camberarius abbatis Hereberti tenuit et postea pro viij annorum servicii et monachorum victus defectu ecclesie quiete reddidit que antea Leofwini magistri fuerat quam et ipsi Leofwini etiam heredes ecclesie et monachis quietam et sine calumpnia reddiderunt et solutam omnino clamaverunt Et ideo volunt ut ipse Robertus et heredes eius terram istam ita bene et in pace libere et quiete teneant sicut prefatus Leofwinus umquam eam melius tenuit et sicut ullus homo Sancti Petri in tota villa melius Concedunt eidem Roberto et heredibus suis etiam terram quam Ricardus de Osumull tenuit et pro servicii iii annorum et monachorum victus defectu ecclesie et monachis ipse et heredes eius omnino liberam reddiderunt et solutam et quietam clamaverunt et unam similiter cotelondam que fuit Godwini porcarii ad se hospitandum et ad domos suas in ea faciendas Omnes vero terre iste predicte vaste et deassise erant et eas versus regem de proprio illorum dominio singulis annis adquietari opportuit Sed idem Robertus pro tribus virgatis amodo eas versus regem defendet Hanc quidem donationem similiter et concessionem eidem Roberto et heredibus suis abbas et conventus Westmonasterii tam consilio et assensu totius capituli quam consideratione et iudicio proborum virorum illorum de Watamstede contulerunt et suo presenti scripto confirmaverunt et inde suum homagium in pleno capitulo susceperunt Quare volunt et firmiter concedunt ut idem Robertus et eiusdem heredes terras teneant prenominatas bene et in pace libere et quiete in bosco et in plano in terris et in aquis cum omnibus consuetudinibus et libertatibus que in aliis terris Sancti Petri pertinent Reddendo inde annis singulis x solidos in firma manerii pro omni servicio hiis terminis ad Natale xxx denarios ad Pascha xxx denarios ad Festum Sancti Johannis xxx denarios ad Festum Sancti Michaelis xxx denarios Et inde isti sunt testes Radulfus clericus Ricardus prepositus Willelmus de Watamstede Rogerus eiusdem filius Radulfus frater abbatis Amalricus abbatis frater Gerinus miles Stephanus de Cuntav Willelmus aurifaber Hugo Bellus Simon cocus Radulfus eiusdem Roberti armiger et multi alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter