utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050271

Charter Number: 00050271
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[ervasius] Dei gratia abbas Westmonasterii omnibus amicis et tenentibus Sancti Petri Westmonasterii tam clericis quam laicis Francis et Anglis salutem Noverit universitas vestra nos unanimi consensu totius conventus nostri Sancti Petri Westmonasterii dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Willelmo de Derneford in feodofirma manerium de Derhurst cum omnibus pertinenciis suis Tenendum et habendum de nobis et de successoribus nostris sibi et heredibus suis libere et quiete bene et in pace jure hereditarie inperpetuum Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris xxx libras argenti ad duos anni terminos scilicet infra octabas Pasche xv libras et infra octabas Sancti Michaelis xv libras pro omnibus serviciis consuetudinibus et exactionibus secularibus ad nos vel ad successores nostros pertinentibus Quare volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod predicti Willelmus et heredes sui habeant et teneant predictum manerium de Derhurste cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis in viis et semitis in stagnis et vivariis in mariscis et piscariis infra villam et extra et in omnibus aliis locis ad predictum manerium de Derhurst pertinentibus Concedimus etiam predictis Willelmo et heredibus suis dimidium hundredum de Derhurst cum duabus sectis visus franciplegii per annum et cum omnibus aliis sectis et omnibus libertatibus videlicet in homagiis releviis herietis eschaetis recipiendis et habendis et in omnibus aliis ad predictum manerium de Derhurst pertinentibus Et quod nos vel successores nostri vel nostri ballivi nullum ingressum habeamus infra libertatem predicti manerii de Derhurst ad districtiones vel ad aliquas submonitiones faciendas nisi tantum pro firma nostra si forte retineatur ultra terminos predictos et tunc namia que capta fuerint pro eadem non ducantur extra libertates predicti manerii de Derhurst Omnes vero alias districtiones et submonitiones infra predictum manerium faciendas predictis Willelmo et heredibus suis inperpetuum liberas concedimus et quietas Concedimus etiam pro nobis et successoribus nostris quod si predicti Willelmus vel heredes sui in comitatu hundredo vel in aliqua alia curia per querimoniam de ipsis factam sint inplacitati et nos per libertates nostras curiam nostram exigerimus de ipsis sicuti de hominibus nostris et curia nostra nobis per iudicium fuerit concessa nos vel successores nostri curiam nostram alibi non tenebimus nisi infra predictum manerium de Derhurst et tunc si predicti Willelmus vel heredes sui vel homines nostri in predicto manerio de Derhurst sint amerciati coram nobis vel ballivis nostris pro quacumque causa vel forisfacto predicti Willelmus vel heredes sui misericordiam illam absque alia contradictione habeant tam de hominibus nostris quam de eorum hominibus propriis ad firmam nostram predictam melius perficiendam et nobis reddendam [Concedi]mus etiam predictis Willelmo et heredibus suis omnes libertates et liberas consuetudines quas gloriosus Rex Sanctus Edwardus nobis contulit et concessit Et si no[s] vel successores nostri in posterum aliquas libertates de aliis regibus seu aliis fidelibus Anglie perquisiverimus nos easdem libertates eisdem concedimus et [confirm]amus ita quod illis adeo libere et plenarie utantur sicuti nos melius et liberius illis utimur in dominicis maneriis nostris seu in aliis locis ubicumque libertates habuerimus Nos autem et successores nostri predictis Willelmo et heredibus suis predictum manerium de Derhurst cum omnibus pertinentiis et omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus predictis contra omnes homines et feminas pro predicto redditu inperpetuum warantizabimus manutenebimus et defendemus Et nos una cum conventu nostro predicte domus nostre Sancti Petri Westmonasterii ad hoc assensum probente et confirmante excomunicavimus omnes illos qui predictas libertates et liberas consuetudines de predictis Willelmo vel heredibus suis auferunt vel auferre nituntur quoniam illis adeo specialiter et firmiter pro nobis et pro successoribus nostris illas concedimus et confirmamus sicuti nos specialius et liberius alicui illas dare possumus concedere vel confirmare Hiis testibus Helia priore Sancti Petri Westmonasterii Ansgodo monacho Ricardo de Bissea monacho Adam monacho de Malvernia Roberto Folet Rogero de Stanton Oliverio Hugone Bello Adam filio Godefridi de Persora et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter