utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050281

Charter
Charter Number: 00050281
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quit Charges
Date: 1165
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant omnes fideles tam presentes quam futuri quod Robertus abbas ecclesie Sancti Albani pro se et conuentu suo et Robertus Tailleboys et fratres eius Rogerus et Simon pro se et heredibus suis quietam clamauerunt Laurentio abbati et ecclesie Westmonasterii omnem calumniam quam Robertus abbas faciebat aduersus ecclesiam Westmonasterii et abbatem pro Roberto Tailleboys et fratribus eius Rogero et Simone in Aldenham tam in bosco quam in plano Pro hac autem quietatione dedit abbas Westmonasterii predictis fratribus xxiij marcas argenti consentiente Roberto abbate Sancti Albani Concessit etiam abbas et conuentus Westmonasterii supradictis fratribus et eorum heredibus quietationem pannagii xx porcorum in bosco de Aldenham singulis annis tempore glandis Hec autem quietatio facta est ad scaccarium apud Westmonasterium anno xi regni Regis Henrici Secundi in Festo Sancti Michelis assidentibus iustitiis regis Nigello episcopo Heliensi Gaufrido archidiachono Cantuariensi Ricardo archidiacono Pictauiensi Ricardo thesaurario regis Widone decano de Waltham Roberto comite Legrensi Ricardo de Luci Henrico filio Geroldi Willelmo Mald camerariis regis Symone filio Petri Alano de Nouilla Gaufrido monacho Willelmo filio Audel mareschallo regis Philippo de Dauentr
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter