utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050282

Charter
Charter Number: 00050282
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1167 - 1169
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est convencio inter monasterium Beati Petri Westmonasterii et monasterium Beati Albani super controversia[m] cuiusdam terre que iacet ex orientali parte strate que dirigitur ad Marford inter terram de Sandrug et fluvium de Marford Laurentius abbas Westmonasterii assensu conventus sui et consilio et assensu hominum suorum ad quos ius illius terre spectabat in presentia Nicholai vicecomitis et multorum hominum de comitatu de Hereford concessit Symoni abbati et monachis ecclesie Sancti Albani totam illam terram de qua controversia erat inter pretaxata monasteria et aliam eidem terre contiguam que iuris Beati Petri dinoscebatur esse videlicet octo acras plenarias et tantumdem amplius quantum spacium pedis et semis continet in latitudine et in longitudine quadrantane unius Symon vero abbas ecclesie Sancti Albani assensu conventus sui et hominum suorum consilio in escambium predicte terre concessit Abbati Laurentio et monasterio Westmonasterii tantundem terre in Sandrugia que est contigua terre sue de Wathamest scilicet octo acras plenarias et tantundem amplius quantum spacium pedis et semis continet in latitudine et in longitudine unius quadrantane et hoc assensu Gregorii presbiteri de Sandrug ad cuius ius illa terra spectabat Tenebunt itaque prenominata monasteria predictas terras inperpetuum liberas ab omni servicio et calumnia Abbas quippe Westmonasterii warantizabit terram illam quam dedit abbati et ecclesie Sancti Albani contra omnes homines Abbas similiter ecclesie Sancti Albani terram quam in escambium dedit abbati Westmonasterii warantizabit contra omnes homines Hoc ergo factum est pro pace utriusque ecclesie et in scriptum redactum ne illius terre occasione de cetero possit inter eas litigium iterandi prompta haberi facultas
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter