utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050283

Charter
Charter Number: 00050283
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1161
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Laurentius Dei gratia abbas Westmonasterii communi assensu et uoluntate totius capituli nostri donaui Deo et altari Sancti Petri ecclesie nostre ad luminare ante corpus Christi et sanctorum reliquias que inibi continentur ecclesiam de Sabrihteswrtha cum omnibus ad eam pertinentibus in perpetuum ius ita quod per monachum qui prefuerit obedientie secretarii nostri tanquam magister procuratorque fiet omne ordinamentum ipsius ecclesie uidelicet de Sabrihteswrtha et clericorum suorum et rerum et rectitudinum et omnes redditus uenient ad manus ipsius quos fideliter expendet in usus necessarios predicti altaris et luminaris Et preterea inde inueniet omni anno toti conuentui in refectorio uinum et pitantiam die que dicitur Agnetis Secundo uidelicet quando sit anniuersarium pro animabus patris et matris mee omniumque predecessorum et benefactorumque fratrum huius loci Hanc donationem Laurentius abbas ut dictum est donauit in capitulo Westmonasterii et post capitulum statim super ipsum altare apostolorum principis Petri confirmauit Ex Deo et eodem apostolo sanctissimo et ex potestate a Deo sibi tradita terribiliter eos anathematizans quicunque hanc donationem siue constitutionem suam infringeret Et fracte scilicet huius donationis compotes quamdiu illam redintegrare nollent Fecit autem hoc astante et unanimiter confirmante conuentu
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter