utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050287

Charter
Charter Number: 00050287
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1182
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finis et concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium ad scaccarium Pasche die Veneris in Festo Sancti Georgii Martiris anno xxviij regni Henrici Regis Secundi coram R[icardo] Wintoniensi episcopo et Rannulfo de Glanville justiciario domini regis et Ricardo thesaurario et Rogero filio Reinfridi et Willelmo Basset et Roberto de Wytefeld et Alano de Fumell et Michaele Belet et Rannulfo de Gedding et Willelmo Mauduyt camerario et Gisleberto de Collevill et Gervasio de Cornhell et aliis baronibus domini regis qui tunc ibi aderant inter Walterum abbatem et conventum ecclesie Beati Petri Westmonasterii et Bertramnum priorem et conventum ecclesie Sancti Salvatoris Bermundesseye de advocationem ecclesie Sancti Magni Martiris juxta Pontem London[] unde placitum fuerat inter eos in curia domini regis scilicet quod prenominatus abbas et conventus Westmonasterii habebunt et tenebunt inperpetuum medietatem prelibate advocationis liberam et quietam ab omni calumpnia et vexatione predicti prioris et conventus Bermundesseye et idem prior et conventus de Bermundesseye habebunt et tenebunt inperpetuum aliam medietatem predicte advocationis liberam et quietam ab omni calumpnia et vexatione prelibati abbatis et conventus Westmonasterii Et sepedictus abbas et conventus Westmonasterii libere et absque omni contradictione ecclesie de Bermundesseye presentabunt inperpetuum personam quem voluerint ad suam medietatem cum contigerit eam persona vacare Et similiter prior et conventus de Bermundesseye libere et absque omni contradictione ecclesie Westmonasterii presentabunt inperpetuum personam quem voluerint ad suam medietatem cum contigerit eam persona vacare
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter