utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050292

Charter
Charter Number: 00050292
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum noticiam littere iste pervenerint Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii et eiusdem loci conventus eternam in Domino salutem Universitati vestre notum facimus nos concessisse monialibus de Fonte Clericorum domum quam Alulfus filius Fromundi eis dedit in Bredstrate que de nostro feudo est que inter domum Radulfi de Quatremars et domum Gwarini tornatoris sita est tenend de nobis perpetuo pro xxx denariis annuatim camerario nostro solvendis ad duos terminos anni xv videlicet denarios ad Pascha et xv ad Festum Sancti Michaelis Preterea concessimus eis aliam terram de feudo nostro in Estchep proximam terre Simonis de Parys quam Osbertus Becche eis dedit tenend de nobis pro duobus solidis camerario nostro ad prescriptos terminos annuatim solvendis Et ut nostra concessio firma permaneat eam sigilli nostri testimonio confirmavimus Hiis testibus Willelmo vicecomite London[] Ricardo filio Reineri Henrico filio Ailwini Johanne filio Herlichun Rogero filio Alani Willelmo filio Brithmari et multis aliis Et hoc factum est in pleno hustingo Lundon[] anno Regis Henrici Secundo xxx
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter