utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050293

Charter
Charter Number: 00050293
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1184
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii et conuentus eiusdem loci concessimus hospitali Sancti Bartholomei de Lundon et fratribus eiusdem hospitalis totum tenementum Terrici filii Albrici quod predictus Terricus de nobis tenuit in Fridaystrate preter unam domum de eodem tenemento quam Andreas filius predicti Terrici de nobis tenet tenendum de nobis iure perpetuo reddendo annuatim camere monachorum vij solidos ad duos terminos scilicet ad Purificationem Sancte Marie iij solidos et vj denarios et ad Festum Sancti Petri ad Uincula iij solidos et vj denarios Similiter eis concessimus totum tenementum quod de nobis Radulfus de Quatremars tenuit in Bredstrat soluendo inde annuatim camere monachorum v solidos et x denarios ad Festum Sancti Petri ad Uincula Ut autem conuentio ista perpetuetur sigilli nostri auctoritate et sigilli hospitalis Sancti Bartholomei testimonio roboratur Facta est uero hec conuentio anno regni Henrici Regis Secundo xxx depositionis autem Ricardi Cantuariensis archiepiscopo primo Willelmo filio Sabell tunc existente uicecomite London Hiis testibus Willelmo filio Isabel Iohanne Buchunte Henrico filio Ailwini Ricardo filio Reineri Willelmo filio Brithmari
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter