utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050295

Charter Number: 00050295
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint et presentes et futuri quod ego Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii Beati Petri de Westmonasterio et totus conventus eiusdem ecclesie concessimus et dimisimus et presenti carta capituli nostri confirmavimus Johanni filio Roberti filio Herlichun et heredibus suis terciam partem selde in foro que fuit Willelmi le Leutre que tota est de feudo nostro habendam et tenendam de nobis et de ecclesia nostra in perpetuum libere et quiete et honorifice in feudo et hereditate reddendo inde ecclesie nostre annuatim dimidiam marcam argenti pro omnibus rebus et pro omni servicio ad duos terminos anni scilicet infra octabas Sancti Michaelis xl denarios et infra octabas Pasche xl denarios sine omni occasione et mischeningia Concessimus etiam et dimisimus et presenti carta confirmavimus prefato Johanni et heredibus suis terram nostram extra Aldredesgate que fuit Wyburg tenendam de nobis et ecclesia nostra in perpetuum libere et quiete et honorifice in feudo et hereditate Reddendo inde ecclesie nostre annuatim duos solidos pro omnibus rebus et pro omni servicio ad duos terminos anni scilicet infra octabas Sancti Michaelis xij denarios et infra octabas Pasche xij denarios sine omni occasione et mischenningia Et sciendum quod nos debemus warantizare prenominato Johanni et heredibus suis prenominatam terciam partem selde in foro et predictam terram extra Aldredesgate contra omnes gentes per predictum servicium nec poterimus amplius exigere in prenominatis terris quam prenominatum servicium Ipse autem Johannes fecit ecclesie nostre securitatem per sacramentum se conservaturum fidelitatem nobis et ecclesie nostre de prenominatis tenementis Pro hac autem concessione et dimissione et carte nostre confirmatione et warantisione dedit nobis prefatus Johannes unum bisantium auri in gersummam Hiis testibus Henrico filio Ailwini Ricardo filio Renn[fridi] Radulfo de Cornhull Rogero filio Alani Jordano de Turre Willelmo filio Sabile Willelmo filio de Haverhell Galfrido le Blunt Stephano le Blunt Johanne nepote Sancti Thome Benedicto sentario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter